- SCHOLARES
- SCHOLARESOrdo est in Ecclefia Romana institutus ab Innocentio III. in Concilio Lateran. ut est in Magno Chronico Belgic. Ibi 4. ordines sunt constituti, scilicet Praedicatorum, Minorum, Trinitatis et Scholarium. Sed et Guilielmus quidam Anglus, qui Parisiis Scholaris Fuerat, et postmodum in Burgundia Rectoris munus obiverat, cum scholaribus suis tandem ad eremum convolâsse, et forman vivendi peculiarem, ex diversis religionibus, sibi suique elegisse legitur, apud Martinum Polonum in Honorio III. ubi hunc ordinem Vallium Scholarium vocat, et annô eius tertiô ab illo confirmatum, addit. Alii erant Scholares vagi, quorum ordo seu secta damnata est in Concilio Herbipolensi A. C. 1287. can. 34. etc. ubi eorum mores et doctrina recensentur, Alias Scholares, οἱ εἰς τὸ διημερέυειν τε καὶ διανυκτερ έυειν εν τῇ ἀυλῇ ἀποκέκριντο οὓς δὴ Σχολαρίους ἀυπκαλοῦσιν, ut ait Agathias l. 5. qui in Scholis Palatinis, militabant, et in aula noctu ac die versantes, magnificentiae et ornatus causâ, Imperatores in publicum prodeuntes, comitabantur, vide de illis Meursium in Glossar. Item Scholastici, qui in Scholis docentur, apud medii aevi Scriptores: Et quidem proprie in Monasteriis Novitii Monachi, qui in Scholis Monasticis erudiebantur, et Scholarii quoque dicebantur. Hinc Adalardus in Statutis Corbeiensibus, totam ait Monasterii familiam dividi, in Famulos vel Matricularios, Fratres, Vassallos, Hospites, Pulsantes vel Scholarios, Provendarios. Habebant vero etiam Presbyteri seu Curiones suos Scholarios, i. e. ita nutritos ---- ut si forte eis contingat non posse occurrere tempore competenti ad Ecclesiam suam, officii causâ persolvendi, i. e. Tertiam, Sextam, Nonam et Vesperas, ipsi Scholarii et signum in tempore pulsent et officium honeste Deo persolvant etc. in Capit. Caroli M. De quibus omnibus vide Car. du Fresne in Glossar. cui adde Marcos Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.